

Liber Leviticus*
Caput 14: Versus 17
Quod autem,etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiae a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.